- BENAVIDII
- BENAVIDIIquod nomen illustris in Hispania Familiae est, originem suam referunt ad Ioh. Alfonsum Dn. de Benavides, filium naturalem Alfonsi VII. Regis, Patrem Petri Alfonsi de Benavides: qui cum onere suscipiendi nominis heredem instituit consobrinum Mendum Rodericum de Vicdma, Diasii Sanctii silium, roderici Inici Domini de los Molinares nepotem, familiâ de Viedma ex Gallaecia in Andaluziam transsatâ satum. Hic pater fuit Diasii Sanctii Benavidii Dn. de Santistevan del Pucrto: cuius duo filii rotidein lineas dedêre. Primus enim Mendus Rodriguez, genuit Diasium Sanctium, primum Comitem de Santistevan del Pverto et reliquorum Auctorem, quibus, ob matrimonium Francisci II. cum Isabella de la Cueva Dn. de Solera, titulus de la Cueva, accessit: ut et de las Navas, ex matrimonio Didaci, horum filii, cum Leonora Toletana, filiâ Petri Davila, Marchion. de las Navas; unde his genitus Franciscus III. his usus est titulis, de Benavides et la Cueva C. Sancti Stephani del Pverto Dn. de las Navas Castêllar et Solera. Alter Manuel Dn. de Iabalquinto, exque hereditate alterius fratris Gomesii. de Flomesta, exstitit: Pater Gomesi I. de Flomesta, Iohannis Dn. de Iabalquino, cuius posteri dignitate Marchionum exornati sunt: et Sancii Dn. de Calmena et Als munnan in provinc. Guadicensi. E quibus Gomesiô I. natus est Franciscus, pater Gomesii II. qui filium habuit Ludovicum I. a patre et avo Castellae Marescallum: Quô genitus Hieronymus, Marchionis de Flomesta axiomate exornatus A. C. 1559. ex Anna Maria de Zuniga et Bazan, suscepit Ludovicum II. patrem, ex Angela Cortesia, Hieronymi M. de Flomesta, Ludovici (uror. Anna filia Ludovici Camillo de Toledo March. de Caracena) et Mariae Monialis, qui hôc saeculô floruerunt. Vide Spenerum Theatr, Nobil. Europ. tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.